Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.12
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Venit hoc ex aëre et maxime siderum exortu, praecipueque ipso sirio explendescente, nec omnino prius vergiliarum exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac, si qui matutino sub diu fuere, unctas liquore vestes capillumque concretum sentiunt, sive ille est caeli sudor sive quaedam siderum saliva sive purgantis se aëris sucus; utinamque esset purus ac liquidus et suae naturae, qualis defluit primo ! nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium — ore enim eum vomunt —, ad hoc suco florum corruptus et alvi vitiis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable