LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.18.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quin et morbos suapte natura sentiunt. index eorum tristitia torpens et cum ante fores in teporem solis promotis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt funerantiumque more comitantur exequias. rege ea peste consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos convehens , non procedens; tristi tantum murmure glomeratur circa corpus eius. subtrahitur itaque deductae multitudini. alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable