Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.20
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse sensum. effecto opere, educto fetu functae munere omni exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in aperto et in altum elatae, gyris volatu editis, tum demum ad cibum redeunt. vita iis longissima, ut prospere inimica ac fortuita cedant , septenis annis. universas alvos numquam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mortuas , si intra tectum hieme serventur , dein sole verno torreantur ac ficulneo cinere tepido foveantur, putent revivescere ; in totum vero amissas reparari ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones, sicut asinorum scarabaeos , mutante natura ex aliis quaedam in alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in fetu eadem prope natura quae apibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable