LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.24.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Aranei conveniunt clunibus, pariunt vermiculos ovis similes: nam nec horum differri potest genitura, quoniam insectorum vix ulla alia ratio est. pariunt autem om nia in tela, set sparsa, quia saliunt atque ita emittunt. phalangia tantum in ipso specu incubant magnum numerum, qui, ut emersit, matrem consumit, saepe et patrem; adiuvat enim incubare. pariunt autem et trecenos — ceterae pauciores —et incubant triduo. consummantur aranei quater septenis diebus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable