LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.26.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem mutae. sequens est volatura earum quae canunt ; vocantur achetae et, quae minores ex his sunt, tettigonia. sed illae magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae silent. gentes vescuntur iis ad orientem, etiam Parthi opibus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu feminas , ovis earum corrupti, quae sunt candida. coitus supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua excavant feturae locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quae vocatur tettigometra, cuius cortice rupto circa solstitia evolant , noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculeat orum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dicemus. de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens adpropinquetiis, transeant velut folioludente. quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim simul cum frumentis arescentibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable