LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.28.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Insectorum autem quaedam binas gerunt pinnas , ut muscae, quaedam quaternas, ut apes. membranis et cicadae volant. quaternas habent quae aculeis in alvo armantur . nullum, cui telum in ore, pluribus quam binis advolat pinnis. illis enim ultionis causa datum est, his aviditatis . nullis eorum pinnae revivescunt avulsae. nullum, cui aculeus in alvo, bipinne est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable