Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.29.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Vox earum proficisci ab occipitio videtur. eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo maxime aequinoctia, sicut cicadae circa solstitium. coitus locustarum qui et insectorum omnium quae coeunt, marem portante femina, in eum feminarum ultimo caudae reflexo tardoque digressu. minores autem in omni hoc genere feminis mares. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable