Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.32
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Multa autem insecta et aliter nascuntur, atque in primis e rore. insidet hic raphani folio primo vere et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. inde porrigitur vermiculus parvus et triduo mox uruca, quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. ad tactum tantum movetur, araneo accreta , quam chrysallidem appellant. rupto deinde cortice volat papilio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable