LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.34

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Est animal eiusdem temporis, infixo semper sanguini capite vivens atque ita intumescens. unum animalium , cui cibi non sit exitus, dehiscit in nimia satietate, alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum malum , aures maxime lancinans , quae defendi morsu non queunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable