Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p10
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aures homini tantum inmobiles. ab his Flaccorum cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium margaritis dependentibus; in Oriente quidem et viris aurum eo loci gestare decus existimatur. animalium aliis maiores, aliis minores; cervis tanlim scissae ac velut divisae, sorici pilosae, sed aliquae omnibus animal dumtaxat generantibus, excepto vitulo marino atque delphino et quae cartilaginea appellavimus et viperis: haec cavernas tantum habent aurium loco praeter cartilaginea et delphinum, quem tamen audire manifestum est. nam et cantu mulcentur et capiuntur attoniti sono. quanam audiant mirum. iidem nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. pinnatorum animaliumn buboni tantum et oto plumae velut aures , ceteris cavernae ad audit m; simili modo squamigeris atque serpentibus. in equis et omni iumentorum genere indicia animi praeferunt, marcidae fessis, micantes pavidis, subrectae furentibus, resolutae aegris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable