LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p12

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Subiacent oculi, pars corporis pretiosissima et quae lucis usu vitam distinguat a morte. non omnibus animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. pectines enim, si quis digitos adversum hiantes eos moveat, contrahunturut videntes, et solenes fugiunt admota ferramenta . quadripedum talpis visus non est; oculorum effigies inest, si quis praetentam detrahat membranam. et inter aves ardiolarumin geniere quos leucos vocant, altero oculo carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum volent septentrionemve : solvi enim pericula et metus narrant . Nigidius nec locustis, cicadis esse dicit. cocleis oculorum vicem cornicula bina praetemptatu inplent. nec lumbricis ulli sunt vermiumve generi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable