LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p16

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Palpebrae in genis homini utrimque, mulieribus fuco etiam infectae cotidiano: tanta est decoris adfectatio, ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura dederat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum contra occursantia animalia ant alia fortuito incidentia. defluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt. ex ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed quadripedibus in superiore tantum gena, volucribus in inferiore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadripedum quae ova pariunt, ut lacertae. struthocamelus alitum sola ut homo utrimque palpebras habet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable