Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem generis , phoenici plumarum serie e medio eo exeunte alia, pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae corniculis, praeterea parvae avi , quae, ab illo galerita appellata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen dederat alaudae. diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae , sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixerimus , verum peculiare datum. draconum enim cristas qui io viderit, non reperitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable