LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p22

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Dentium tria genera, serrati aut continui aut exerti : serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu atterantur , ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut homini, equo; exerti, ut apro, hippopotamio, elephanto. continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt duplices; qui discriminant eos canini appellantur: hi sunt serratis longissimi. continui aut utraque parte oris sunt, ut equo, ant superiore prifmores non sunt, ut bubus, ovibus omnibusque quae ruminant. caprae superiores non sunt praeter primores geminos. nulli exerti quibus serrati, raro feminae, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant, feminae sues mordent. nulli, cui cornua, exerti, sed omnibus concavi; ceteris dentes solidi. piscium omnibus serrati praeter scarum; huic uni aquatilium plani. cetero multis eorum in lingua et toto ore, ut turba vulnerum molliant quae attritu subigere non queunt, multis et in palato [atque etiam in cauda], praeterea in os vergentes, ne excidant cibi nullum habentibus retinendi adminiculum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable