Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p23
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera parte dextra laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpioni aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse quam fel serpentiumn et inde venas sub spina ad os pervenire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem decussu , et sine eo esse quas tractari cernamus. scorpionis caudae inesse eum et plerisque ternos. viperis dentes gingivis conduntur. haec, eodem praegnans veneno, inpressum dentium repulsu virus fundit in morsus. volucrum nulli dentes praeter vespertilionem. camelus una ex iis, quae non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet. cornua habentium nulli serrati. et cocleae dentes habent. indicio est et a minimis earum derosa vicia. at in marinis crustata et cartilaginea primores habere, item echinis quinos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice aculeus - insectis. simiae dentes ut homini. elephanto intus ad mandendum IIII, praeterque eos prominent masculis reflexi, feminis recti atque proni. musculus marinus, qui ballaenam antecedit, nullos habet, sed pro iis saetis intus os hirtum et linguam etiam ac palatum . terrestrium minutis quadripedibus primores bini utrimque longissimi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable