Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p25
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aetas veterinorum dentibus iudicatur. equo sunt numero XL. amittit tricensimo mense primores utrimque binos, sequenti anno totidem proximos, cum subeunt dicti columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et inmutabiles . equo castrato prius non decidunt dentes. asinorum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis mensibus. quod si non prius peperere quam decidant postremi , sterilitas certa. boves bimi mutant. subus non decidunt umquam. absumpta hac observatione senectus in equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate, superciliorum canitia et circa ea lacunis, cumn fere XVI annorum existimantur. hominum dentibus quoddam inest virus; namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetant et et columbarum fetus inplumes necant. reliqua de iis in generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi corpora infantium accipiunt reliqua animalia quae serratos habent saevissime dentiunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable