Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p27
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tonsillae in homine, in sue glandulae. quod inter eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. sub ea minor lingua nulli ova generantium. opera eius gemina duabus interpositae fistulis. interior earum appellatur arteria, ad pulmonem atque cor pertinens; hanc operit in epulando, spiritu et vocein illa meante, ne, si potus cibusve in alienum deerraverit tramitem, torqueat. altera exterior appelletur sane gula, qua cibus atque potus devolant. tendit haec ad stomachum, is ad ventrem. hanc per vices operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne restagnatio intempestiva alvi obstrepat. ex cartilagine et carne arteria, gula e nervo et carne constat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable