Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p28
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Cervix nulli nisi quibus utraque haec; ceteris collum, quibus tantum gula. sed quibus cervix, e multis vertebratisque orbiculatim ossibus flexilis ad circumspectum articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyaenae singulis rectisque ossibus rigens. cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae foramina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus , simili modo uncos ungues. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable