Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p29
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Guttur homini tantum et subus intumescit, aqua- 15 rum quae potantur plerumque vitio. summum gulae fauces vocantur, extremum stomachus. hoc nomine est sub arteria iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longitudinem lagonae modo fusa. quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla nec dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad confi ciendos- cibos, decrescentibus crenis quicquid adpropinquent ventri; novissima asperitas ut scobinae fabrilis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable