LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p31

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Bruta existimantur animalium quibus durum riget, audacia quibus parvum est, pavida quibus praegrande. maximum autem est portione muribus, lepori, asino, cervo, pantherae , mustelis, hyaenis et omnibus timidis aut propter metum maleficis. in Paphlagonia bina perdicibus corda. in equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. augeri id per singulos annos in homine et binas drachmas ponderi ad quinquagensimum annum accedere, ah eo detrahi tantundem, et ideo non vivere hominem ultra centensimum annum defectu cordis Aegyptii existimant, quibus mos est cadavera adservare medicata. hirto corde gigni quosdam homines proditur neque alios fortioris esse industriae , sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios. ipse convolneratus captus semel per cavernam lautumiarum evasit angustias, volpium aditus secutus . iterum captus sopitis custodibus somno ad ignem advolutus lora cum corpore exussit. tertium capto Lacedaemonii pectus dissecuere viventi, hirsutumque cor repertum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable