LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p33

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sub eo pulmo est spirandique officina attrahens ac reddens animam, idcirco spongeosus ac fistulis inanibus cavus. pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera ova parientia exiguum spumosumque nec sanguineum. ideo non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranae et phocae urinentur. testudo quoque, quamvis praegrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. chamaeleonti portione maximus et nihil aliud intus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable