Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p35
lat pliny elder phi001 perseus lat2
In eodem est fel, non omnibus datum animalibus. in Euboeae Chalcide nullum pecori, in Naxo praegrande geminumque, ut sit prodigii loco utrumque advenae. equi, muli, asini, cervi, capreae, apri, cameli, delphini non habent. murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum valitudo firma et vita longior. sunt qui equo non quidem in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut intestinis; ideo tantam an amaritudinem, ut a canibus non attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque sanguinis ideo et in materia eius. certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in venas.