LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p36

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sed in felle nigro insaniae causa homini morsque toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum. quin et toto vagum corpore colorem oculis quoque aufert, illud quidem redditum etiam aënis, nigrescuntque contacta eo, ne quis miretur id venenum esse serpentium.— (Carent eo quae apsinthio vescuntur in Ponto) — Sed avibus et parte tamen altera intestino iungitur in corvis, coturnicibus , phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in columbis , accipitre, murenis; paucis avium in iecore. serpentibus portione maxime copiosum. et piscibus autem est toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et in iecore est, ut cetis omnibus. — Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur color. haruspices id Neptuno et umoris potentiae dicavere, geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable