LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p39

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Subest venter stomachum habentibus, ceteris sim- 199 plex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflectitur , ut saepiae et polypo. in homine adnexus infimo stomacho similis canino. his solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit.

Provenance