Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Vrorum corlibus barbari septentrionales potant urnisque bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia cuspidant. apud nos in lamnas secta tralucent atque etiam lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrotaa picturae genere dicuntur.— (Omnibus autem cava et in mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et omnibus annis decidua) — boum attritis ungulis cornua unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable