Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p42
lat pliny elder phi001 perseus lat2
At in Brileto et Tharne quaterni renes cervis, contra pinnatis squamosisqiue nulli. de cetero summis adhaerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeterquam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima, oves quidem letaliter circum eos concrete pingui. aliquando in iis inveniuntur lapilli.— Renes habent omnia quadripedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renibus compositos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable