LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p46

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cornigera una parte dentata et quae in pedibus talos habent sebo pinguescunt, bisulca scissisve in digitos pedibus et non cornigera adipe. concretus hic et, cum refrixit , fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter carnem cutemque suco liquidum. quaedam non pinguescunt , ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in maribus et in feminis; senescunt quoque celerius praepinguia. omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. adips cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec venas. plerisque animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt adrosos, quin et L. Aproni consularis viri filio detractos adipes levatumque corpus inmobili onere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable