Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore multis, ovium nulla nec cervorum; nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum ulli excepto asino Indico, qui uno armatus est cornu. bisulcis bina natura tribuit, nulli superne primores habenti dentes. qui putant eos in cornua absumi, facile corguuntur cervarum natura, quae nec dentes habent (ut neque mares) nec tamen cornua. ceterorum ossibus adhaerent , cervorum tantum cutibus enascuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable