LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.37.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In capite animalium cunctorum homini plurimus pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur, sicut in Cauno lienosi. et quaedam animalium naturaliter calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud Graecos nomen inde. defluvium eorum in muliere rarum, in spadonibus non visum,nec in ullo ante veneris usum nec infra cerebrum aut infra verticem ant circa tempora atque aures. calvitium un tantum animalium homini praeterquam innatum. canities homini tantum et equo, sed homini semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices bini hominum tantum aliquis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable