LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.39.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostreas et testudines; boum ferga, saetas suum obstare tenuitati immeantis spiritus , nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia. hippopotami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. elephantorum quoque tergora inpenetrabiles caetras habent, cum tamen omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur illis. ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capite. ubicumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in bucca cilioque.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable