LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quaedam marina , nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae corpus, arenti simile, nervo mollius, in reliquis partibus tutius vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum. itaque divolsis praecipua vivacitas et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. habent autem oculos praeterque e sensibus et tactum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable