LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.44

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri. nam simiarum genera perfectam hominis imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae, sed vestigium palmae simile faciunt. pollex quoque iis et articuli ut homini, ac praeter genitale — et hoc in maribus tantum — viscera etiam interiora omnia ad exemplar.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable