Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.45.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Vngues clausulae nervorum summae existimantur . omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati, hominibus lati — et defuncto crescunt —, rapacibus unci, ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque dependet. omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto ; huic enim informes, numero quidem V, sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal generant , genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable