LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.45.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Hominis genibus quaedam et religio inest observatione gentium. haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vitalitas . namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. inest et aliis partibus quaedam religio, sicut in dextera: osculis aversa adpetitur, in fide porrigitur. antiquis Graeciae in supplicando mentum attingere mos erat. est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antestamur; est post aurem aeque dexteram Nemeseos, quae dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondentes .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable