LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.45.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Omnia animalia a dextris partibus incedunt, sinistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et crura carnosa. reperitur apud auctores quendam in Aegypto non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibusdam . namque et hinc cognomina inventa Planci, Plauti, Pansae, Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiae, Vatini, quae vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. nec talos habent eadem, at quae bisulca sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable