Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.48.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quae ex iis novissimos habent longos, saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum; iidem solis animalium rotundi. cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. quae vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et centenos . numerus pedum inpar nulli est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable