Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sed inter omnia ea principatus apibus et iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis . mella contrahunt sucumque dulcissimum atque subtilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publi- cam habent, consilia privatim quoque, at duces gregatim et, quod maxime mirum sit, mores habent praeter cetera, cum sint neque mansueti generis neque feri. tanta est natura rerum, ut prope ex umbra minima animalis incomparabile effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tantae comparemus nervos, quas vires? quos ratione medius fidius iis viros, hoe certe praestantioribus, quod nihil novere nisi commune? non sit de anima quaestio, constet et de sanguine , quantulum tamen esse in tantulis potest? aestimemus post ea ingenium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable