LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.51.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, item rudi parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem recto vel conchato parietum spatio, quamvis levi sono dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat . vox in homine magnam voltus habet partem. adgnoscimus ea prius qua cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque quam a beluis, fecit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable