LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.53.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quae animalium pascerentur veneno diximus. quaedam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. apros in Pamphylia et Ciliciae montuosis salamandra ab iis devorata qui edere, moriuntur: neque enim est intellectus ullus in odore vel sapore; et aqua vinumque interemit salamandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur, item rana quam rubetam vocant. tantum insidiarum est vitae! vespae serpente avide vescuntur, quo alimento mortiferos ictus faciunt. adeoque magna differentia est victus, ut in tractu pisce viventium Theophrastus prodat boves quoque pisce vesci, sed non nisi vivente.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable