LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.11.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

arborem vocant gossypinum, fertiliore etiam Tylo minore, quae distat X p. Iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora, Arabiae autem arborem, ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed magnitudine quadriplici, sine odore, quod miremur in eo tractu. est et alia similis, foliosior tamen roseique floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable