Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.13.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nardi vim habet et asarum, quod et ipsum aliqui silvestre nardum appellant. est autem hederae foliis, rotundioribus tantum mollioribusque, flore purpureo, radice Gallici nardi, semine acinosum, saporis calidi ac vinosi, in montibus umbrosis bis anno florens. optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. foditur, cum folia amittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm trahens ac senescens. inventa nuper et in Threcia herba est cuius folia nihil ab Indico nardo distant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable