LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.13.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Amomi uva in usu est ex Indica vite labrusca, ut alii existimavere, frutice fortuoso, palmi altitudine, carpiturque cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus fragile. laudatur quam maxime Punici mali foliis simile nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herbaceum peius, pessimumqucandidum, quod et vetustate evenit . pretium uvae in libras $X$ LX, friato vero amomo $X$ XLIIX. nascitur et in Armeniae parte quae vocatur Otene et in Media et in Ponto. adulteratur foliis Punici et cummi liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum. est et quae vocatur amornis, minus venosa atque durior ac minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum .

Provenance