Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.13.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. metitur, eodem modo in Arabia. quattuor eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contumax frianti—hoc maxime laudatur—, proximum e rufo candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen varium et facile tritu odorique parvi, qui vero costo vicinus esse debet. hoc et apud Medos nascitur. pretium optimi in libras $X$ III. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable