Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.15.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Inciduntur bis et ipsae isdemque temporibus, sed a radice usque ad ramos qui valent. sudant autem sponte prius quam incidantur sta;cte dicta, cui nulla praefertur. ab hac sativa et in silvestri quoque melior aestiva. non dant ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. cetero passim a vulgo coemptam in folles conferciunt, nostrique unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pinguedinis argumentis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable