Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.16.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Genera complura: Trogodytica silvestrium prima, sequens Minaea, in qua et Atramitica est et Gebbanitica et Ausaritis Gebbanitarum regno, tertia Dianitis, quarta collaticia , quinta Sambracena a civitate regni Sabaeorum mari proxinia, sexta quam Dusaritim vocant. est et candida uno tantum loco, quae in Mesalum oppidum confertur. probatur Trogodytica pinguedine et quod aspectu aridior est sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena praedicta ante alias hilaris, sed viribus tenuis. in plenum autem probatio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae; pessima quae intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione ementium varia: stactae a $X$ III ad $X$ L, sativae summum $X$ XI, Erythraeae XVI—hanc volunt Arabicam intellegi —, Trogodyticae nucleo XVI S, ei vero quam odorariam vocant XII. adulteratur lentisci glaebis et cummi, item cucumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma argenti . reliqua vitia deprehenduntur sapore, cummis dente lentescens. fallacissime autem adulteratur Indica murra, quae ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius India adfert, facili distinctione: tanto deterior est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable