Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.17.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ergo transit in mastichen, quae et ex alia spina fit in India itemque in Arabia; lainam vocant. sed mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Graeciaque reperitur herba a radice folia emittens et carduum similem malo , seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit incisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera. nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior, laudatissima autem Chia candida, cuius pretium in libras $X$ X, nigrae vero $X$ II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo. adulteratur ut tura resina. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable