LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.19.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cinnamonum et casias fabulose narravit antiquitas princepsque Herodotus avium nidis et privatim phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inviis rupibus arboribusque decuti carnis quam ipsae inferrent pondere aut plumbatis;agittis, item casiam circa paludes, propugnante unguibus ciro vespertilionum genere aligerisque serpentibus, his commentis augentes rerum pretia. comitata vero fabula est ad meridiani solis repercussus inenarrabilem quendam unversitatis halitum e tota paeninsula existere tot generum aurae spirante concentu, Magnique Alexandri classibus Arabiam primum odoribus nuntiatam in altum. omnia falsa, si quidem cinnamomum idemque cinnamum nascitur in Aethiopia Trogodytis conubio permixta. hi mercantes id a conterminis vehunt per maria vasta ratibus , quas neque gubernacula regant neque remi trahant vel inpellant vela, non ratio ulla adiuvet: omnium instar ibi sunt homo tantum et audacia. praeterea hibernum mare exigunt circa brumam, euris tum maxime flantibus. hi recto cursu per sinus inpellunt, atque a promunturii ambitu argestae deferunt in portum Gebbanitarum qui vocatur Ocilia. quam ob rem illi maxime id petunt, produntque vix quinto anno reverti negotiatores et multos interire. contra revehunt vitrea et aëna, vestes, fibulas cum armillis ac monilibus . ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable