Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.21.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi et Arabiae, quae Iudaeam ab Aegypto disterminat, commune est, nascen s id unguento, ut ipso nomine apparet, quo item indicatur et glandem esse. arbor est heliotropio, quam dicemus inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae nucis. ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est candida, contra in Thebaide nigra. praefertur illa bonitate olei quod exprimitur, sd copia Thebaica. inter haec Trogodytica vilissima est. Sunt qui Aethiopicam his praeferant, glandem nigram nec pinguem, nucleoque gracili, sed liquore qui exprimitur odoratiore, nascentem in campestribus. Aegyp- tiam piuguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, quamvis in palustribus nascatur, breviorem siccioremque; e diverso Arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit montuosa, spissiorem; longe autem optimam Petraeam ex quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. Unguentarii autem tantum cortices premunt, medici et nucleos, tundentes adfusa paulatim calida aqua. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable