Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.22.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Calamus quoque odoratus in Arabia nascens communis Indis atque Syriae est, in qua vincit omnes. a nostro maria CL stadiis inter Libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum ) in convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccantur , tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gignuntur . saneenim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur. nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, sed calamus praestanti odore statim e longinquo invitat, mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose potius quam qui raphani modo frangitur. inest fistulae araneum , quod vocant florem, praestantiore cui numerosius. reliqua probatio ut nige??? sit — damnantur albi —, melior, quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo pretium in libras singulas $X$ I, iunco $X$ V. traduntque iuncum odoratum et in Campania inveniri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable