Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 12.23.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica provincia maxime probatur; alii bryon vocant. secundum locum optinet Cyprius, tertium Phoenicius. fertur et in Aegypto nasci, quin et in Gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissimis , secunda rutilis, nulla nigris. et in insulis petrisque nati improbantur omnesque quibus palmarum atque non suus odor sit.